- INNOCENS Civis
- INNOCENS Civisqui ad exitium ab hoste deposcitur, deseri potest, si appareat civitatem hostium viribus multo esse imparem: an vero etiam tradi possit in hostium manus, ut vitetur im minens alioqui civitatis excidium, iam olim disputatum est, ut cum Demosthenes nobilem illam de canibus, quos lupi pacis causâ ab ovibus tradi sibi postulabant, fabulam ptotulit. Sotus teneri talem se liostibus tradere censet, non tam ex iure propie dicto, quam ex dilectionis lege, cuiusofficia non tantum cum laude praestentur, sed etiam omitti sine culpa nequeant: tale autem omnino esse, ut maximae multitudinis innocentis vitam suae umus quis praeferat.Ε῎ιπερ γὰρ ἀριθμὸν ῏οιδα καὶ τοὐλάςςονοςΤὸ μεῖζον, εἷς μὲν ῏οικος οὐ πλέον ςθένειΠταίσας ἁπάσης πολεος, οὐδ᾿ ἴσον φέρει.Si namque numeros, quidque sit plus aut minus,Percipimus animo, non malo unius domusCommuni vinci, sed naec aequari potest,verba sunt Praxitheae in Eurip. Erechtheo. Atque ita Phocion Demosthenem atque alios hortabatur, ad exemplum Lei filiarum. et Hyacinthidum, potuis mortem ipsi subirent, quam malum itreparabile Patriae inferri sinerent, apud Diod. Sic l. 14. Vide quoque Cic. pro P. Sextio, de Finib. l. 3. et Liv. l. 45. c. 26. ubi de Molossis quibusdam, Equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audivi: qui patriam pro se perire aequum censerent, hi primi inventi sunt, dictum legimus. Imo et cogi posse a Superiore, ut id faciat, iudicavit Phocion, qui amicissimum quendam sibi, Nicoclem nomine, demonstrans aiebat, huc malorum ventum, ut si Alex. eum deposceret, ipse censeret dedendum, apud Plutarch. qua de re Vide H. Grot. de Iure Bell. et Pac. l. 2. c. 25. § 3. quietiam, quaestionem alteram de Innocentibus extraneis, quousque illos defendere teneamur, accurate persequitur §. 7. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.